Liber Sapientiae*

Caput 15: 10

cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
(* Traductions européennes)

Glose

Cinis est cor eorum,et foeda cogitatio eorum, et vita coeno sordidior; quia ignorant factorem suum, et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt, et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt; errantes, scilicet et in errorem mittentes, ut inexcusabiles sint: cum judicabit Deus occulta cordium, et reddet unicuique secundum opera sua.